Blason santerre.baillet.org

Histoire de Montdidier
Livre I - Pièce justificative 2

par Victor de Beauvillé

Pièce justificative 2

Adèle de Vermandois tient sa cour à Montdidier, et rend à l'église de Compiègne plusieurs serfs qu'elle lui avait enlevés.

1114.

 

Ego Adela, Dei grati a Viromandorum comitissa, filius quoque meus Radulphus, universis sancte Dei ecclesie filiis salutem et pacem bonam ; ad removendam oblivionis nubem, ad reprimendam veri cum falso falsi cum vero confusionem, appertioribus veterum gestorum testimoniis uti non possumus quod his que apicibus litterarum insigniuntur, propterea que ne supervenientibus novis oblivioni tradatur, factum inter nos et sancte Compendiensis ecclesie canonicos cujusdam calumnie disceptationem describi voluimus. Ego si quidem Adela predicta comitissa et filius meus Radulphus comes, Olrici uxorem filiosque ejus et filias calumniabamur : et ad famulatum nostrum servili conditione eos usurpare nitebamur, ad quod canonici supranominate Compendiensis ecclesie ex adverso insurgentes, murumque justitiæ ; pro familia ecclesie opponentes, nunc precibus, nunc nos ad causam vocando, resistebant, et quos longo temporis intervallo ecclesia singulari dominatu quiete possederat, ita usurpari non licere verbis astruebant, sicque diu lite peracta, tandemque familiari investigatione, luce veritatis reperta ; Ego mater confessa sum me aberasse, et voluntate et assensu filiorum meorum Radulphi, Henrici, Simonis ; simulque consilio meorum magnatum Roberti de Tornella, Adæ qui Rabies dicitur, Wenrici castellani multorumque aliorum prescriptam calumniam plane et ex toto dimisi. Et quia injuste ecclesiam inquitaveram, dato in manu prepositi ecclesie Odonis scilicet emendationis vadimonio, culpam emendavi. Insuper Olricum patrem, Fulcardum ejus fratrem, omnino manumissos plane ecclesie in perpetuum habendos dedimus et concessimus. Et ut hoc donum et doni concessio rata et inconvulsa sine contradictione vel aliqua retractatione permanerent, omnium predictorum assertores et tutores nos futuros esse, contra omnem usurpationem fide data promissimus et impressione autentica nostri sigilli corroboravi curavimus. Hujus rei testes sunt Hildierus. Odo prelibate ecclesie Compendiensis prepositus. Miles Ilbertus de Dunione. Odo Breto. Gaudefridus. Ingelranus Rabies. Robertus de Tornella. Adam Rabies. Minardus. Wernetus multique alii cujuscumque conditionis Radulphus Dalphinus Olrici frater. Actum Montisderii consulari thalamo anno dominice Incarnationis MCXIIII, indictione septima. Anno consecrationis regis Ludovici sexto.

*
 

Retour
Retour

Accueil
Suite