Blason santerre.baillet.org

Histoire de Montdidier
Livre I - Pièce justificative 13

par Victor de Beauvillé

Pièce justificative 13

Accord entre l'abbé de Breteuil et Jean et Helinand, bourgeois de Montdidier.

1207.

 

Ego R. (Reginaldus de Farinviller) divina providentia beate Marie de Britolio, dictus abbas totusque conventus ejusdem loci, omnibus presentium inspecturis, notum facimus Johannem Helinant et Hugonem, fratrem ejus burgenses de Montedesiderii communi assensu et voluntate omnium amicorum suorum concessisse ecclesie nostre de Britolio quamdam terram apud Brueriam que campus Hubondi appellatur, nobis et successoribus nostris libere et quiete in perpetuo tenendam ; salvis penitus redditibus nostris et omnibus que ad juridictionem nostram dinoscuntur pertinere ; scilicet decima et camparto et omni justifia. Ita videlicet quod dicti Johannes et Hugo fructuum medietatem proprie culture nostre in propriis usibus suis absque ulla suorum expensa tenentur percipere. Nos autem medietatem suam de stabilia conventione ad grangiam nostram de Brueria propriis vecturis nostris vel quocumque voluerint in villam de Wavengnies tenemur perducere. Ita si quidem quod si ad grangiam nostram de Brueria portionem suam perducere in totum farragium totius portionis sue nobis remanebit, nisi forte vitie fuerint quas in warassio pro voluntate sua poterint vel vendere vel donare. Si vero verbate fierint vitie in grangia nostra earumdem farragium ibidem remanebit. Postquam etiam dictorum fructuum suam in dictam grangiam receperent portionem propriis vecturis suis quorumque voluerint deportabunt. Preterea nos predictam terram infra novem annos debemus fumare. Postea vero eamdem iterum per singulos annos duodenos fumabimus. Vero si oblivione vel aliquo impedimento supradictam terram fumare intermiserimus supradicti Johannes et Hugo vel heredes sui de jure nos poterint ad hoc commotiere et exhortari nullo nobis dampno ab eis super hoc inferendo. Ut hec autem conventio stabilis et inconcussa maneret in perpetuum presentis cyrographi partem nostram sigilli communie de Montedesiderii impressione Renoldus de Faveroles tunc temporis major ejusdem communie, tota que communia ejusdem villa ad preces supradictorum J et H muniverunt. Nos vero ejusdem cirographi partem suam capituli nostri sigilli corroboravimus probis viris presentibus qui testimonium veritatis dicte conventioni tenentur exhibere. De monachis. Petro Fayetz, priore. Manasse de Cepeio. Waltero, priore de Bonolio. Radulfo ruffo. Petro de Noiers. De laicis. Johanne le Comble. Radulpho de Thanes. Balduino de Rolinval. Theobaldo de planca. Firmino bidaire. Fochere le chirer. Andrea de vile. Berengario de Conti. Roberto de Rokencort. Johanne Tricherie. Odone de Buri et Petro fratre ejus. Johanne, filio Ingerrani de Roheroth. Warnero de Falinuil, portario nostro. Actum anno Verbi incarnati M.C.C.VII Idis Maii.

*
 

Retour
Retour

Accueil
Suite