Blason santerre.baillet.org

Histoire de Montdidier
Volume III - Pièce justificative 96

par Victor de Beauvillé

Pièce justificative 96

Accord entre le prieuré de Montdidier et les Templiers de Fontaine.

1197.

Sapientia vincit malitiam : quanto ergo aliquis sapientior esse videtur, tanto cautius et discretius ea que facere preponit et facit, ne forte successione temporum vel malignitate supervenientium patiantur eclipsim, scriptis commendare necesse est ; inde est, quod universitatem presentium et futurorum latere nolumus, quod ego, Berengarius dictus prior de Montedesiderii, et totum capitulum ejusdem loci concessimus templariis de Berlincort, quinque sextaria terre sementive quam habebamus ante portam ipsorum et quindecim sextaria nemoris et duos hortos ibidem continuos in perpetuum possidendos, sub tali conditione, quod jam dicti templarii nobis annuatim duos modios frumenti apud Mondisderium conductos et mesuratos ad mensuram ejusdem castri reddere tenentur ; si vero hec eadem, voluntate regnantium vel aliquo casu, major vel levior fieret, equiperantiam et valorem mensure currentis persolverent ; ne autem aliqua permutatio vel persuasione maligna vel sterilitate temporum fieri posset, sigilli nostri et illorum auctoritate istud ratum et firmum habeatur ; actum est hoc anno Verbi incarnati currente MC. nonagesimo VII. Philippo rege Francorum regnante : Philippo presidente in episcopo Belvacensi. Testes templarii : Poncius, tunc temporis magister Francie, frater noster oriundus de Rigaut. Frater Nevelo de Tornella. Frater Renaldus de Gornaio. Frater Aloidus de Fontanis. Testes vero ex parte ecclesie : Dominus Berengarius tunc prior. Henricus, sacrista. Engerranus Franco. Theobaldus.

*
 

Retour
Retour

Accueil
Suite