Blason santerre.baillet.org

Histoire de Montdidier
Volume III - Pièce justificative 109

par Victor de Beauvillé

Pièce justificative 109

Donation du bois de Voieux à l'Hôtel-Dieu de Montdidier.

1220.

Noverint universi præsentes pariter et futuri, quod dominus Ingerrannus de Cortdemenche, miles, vendidit assensu et voluntate uxoris suæ domui pauperum jacentium de Montedesiderii, nemus suum de Voieus, cum fundo totius terræ in perpetuum pacifice et quiete possidendum. Huic autem venditioni, dominus Petrus de Jumellis, miles, de cujus feodo dictum nemus erat, suum benigne præbuit assensum, et dictam venditionem erga omnes homines qui juri et legi stare voluerint, præfatæ domui ut dominus garandire tenetur ; ita quod propter garandiam inferendam, jam dicta domus pauperum jacentium, singulis annis in die dominica in ramis palmarum supradicto Petro de Jumellis, militi, unum par calcarium auratorum apud Jumellos reddere tenetur. Ad hujus autem venditionis memoriam et perpetuam firmitatem ego Ingerrannus de Cortdemenche, et ego Petrus de Jumellis, milites, præsentem paginam sigillorum nostrorum munimine roboravimus. Actum anno dominicæ incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo, mense julio.

*
 

Retour
Retour

Accueil
Suite