Blason santerre.baillet.org

Histoire de Montdidier
Volume III - Pièce justificative 123

par Victor de Beauvillé

Pièce justificative 123

Anna lia prebendarum data fratribus militie templi.

1130.

In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Symon, Dei gratia, Noviomensis episcopus et canonici sancte Marie Noviomensis, Hugoni magistro militum templi, et omnibus sub eo religiose militantibus, salutem, et fideliter servare suscepti ordinis religiosam sollicitudinem. Gratias agimus Deo quia per misericordiam suam ordinem qui perierat reparavit ; scimus enim quum a Deo tres in ecclesia sunt ordines instituti oratorum, defensorum et laboratorum, ceteris vero ordinibus jam multam partem titubantibus, defensorum ordo fere penitus periens ; sed Dominus Pater et Dominus noster Jesus Christus, Dominus Dei Filius Ecclesie sue misertus, per infusionem Spiritus sancti in cordibus vestris in his novissimis temporibus ordinem predictum reparare dignatus est. Et hoc in sanctam civitatem ut vero olim ecclesia cepit oriri, ibi ordo ecclesie predictus incipiat reparari. Et quum Deo in vobis bene complacuit, nos qui orationi destinati sumus, debitum officii nostri pro vobis orando persolventes aliquid super addire curavimus ut honorificetur Deus ; compatientes enim necessitatibus vestris aliquid de temporalibus nostris vobis disposuimus ministrare ut sollicitudinem a Deo vobis injunctam expeditius valeatis exercere. Convenientes ergo in capitulo nostro, communi fratrum consilio et assensu, decrevimus si aliquis de fratribus nostris sive moriendo, sive ad districtiorem vitam transeundo, vel quoquo modo præbendam suam dimiserit, ut redditum illius præbende per annum integrum habeatis ; suscemptori tamen consuetudines retinemus modium frumenti si puer in præbendam successerit et magistro scholarum censum thelonei de medio in ultro. Si vero forensis canonicus obierit, panem et vinum eis non concedimus, nisi tantum modo de mansionario. Hoc autem tam vobis quam successorihus vestris quamdiu suscepti ordinis religiosam sollicitudinem pia devotione servaverint irrefragabiliter habendum concessimus, ut vero beneficium nostrum sicut pertaxatum est ratum et inconcussum permaneat litteris assignando firmavimus et impressione sigilli nostri corroboravimus. Actum publice Noviomi anno dominice incarnationis MCXXX in capitulo beate Marie, in presentia domini Gualfredi Carnotensis episcopi, Bernardi Clarivallensis abbatis, Guidonis abbatis de tribus fontibus, Gualeranni abbatis de Ursicampo. S. Symonis episcopi Noviomensis. S. Balduini decani. S. Hugonis archidiaconi. S. Theodorici thesaurarii. S. Hugonis cancellarii. Niyardus cognomine Paganus de Mondisderio, miles templo Domini devotus, cui Hugo magister militum templi, curam rerum suarum tunc temporis in partibus istis commiserat, huic dono interfuit.

*
 

Retour
Retour

Accueil
Suite