Blason santerre.baillet.org

Histoire de Montdidier
Livre I - Pièce justificative 1

par Victor de Beauvillé

Pièce justificative 1

Gui Candavene, châtelain de Corbie, confirme une donation de douze boniers de terre, faite par Thomas de Rosières à l'église de Lihons.

1199.

 

Ego Wido Candavene Corbeie castellanus notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod, Thomas de Rosieres se ipsum terramque suam, scilicet XII bovaria que in eadem villa jure hereditario possidebat nutu et voluntate domini sui Radulphi de Herlie, ecclesie beati Petri de Lehuns donavit perpetuo. Insuper et notifico quia ego jam dictus castellanus, in cujus dominio terra erat, et Radulfus de Herlie sub quo predictus Thomas terram predictam possidebat, donationem nominatam libere et absolute omnique terre illius consuetudine postposita, ecclesie fideliter concessimus possidendam. Ut hoc autem contra omnes inquietationes posterorum ratum et inconcussum habeatur, sigilli mei appensione, et subscriptorum testium annotatione presentem paginam roboravi. His enim interfuerunt : Dominus Petrus de Vilevoudet, dominus Petrus prepositus Ambianensis, Odo de Dive : Et hoc factum fuit apud Montem.—Desiderium in aula domini regis. Presente Petro, priore predicte ecclesie ; Waltero priore de Davenoiscort ; Assone, preposito de Lehuns. Actum anno ab Incarnat. dm. M. C. nonagesimo IX.

*
 

Retour
Retour

Accueil
Suite