Blason santerre.baillet.org

Histoire de Montdidier
Livre I - Pièce justificative 3

par Victor de Beauvillé

Pièce justificative 3

Godefroy, évêque d'Amiens, dans un synode solennel tenu à Montdidier, confirme à l'église de Compiègne la possession des dîmes de Mesviller, Provastre et Erches.

1115.

 

In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii, et Spiritus sancti. Gaudefridus Ambianensis ecclesie gratia Dei minister humillimus ; quia altaria possidentes laicos, sanctorum ubique damnant canonum instituta, multos jam Dei misericordia ab hoc videmus usurpatione desistere, et ut magis magisque desistere debeant commisso nobis gregi dominico sollicitudine predicere debita non cessamus. Unde parrocbianorum quidam nostrorum Helinandus de Mondisderio miles, inspiratione divina compunctus nostra que persuasione commonitus, altaria de Metivillari atque Provastro, que ad anime sue periculum diu obtinuerat cum appenditiis eorum, sancte Compendiensi ecclesie quam specialiter sicut unus de confratribus diligebat, tradenda decrevit. Quoniam autem non nisi per Viromandorum comitissam de cujus manu dicta altaria, tanquam per feodum tenebat, hoc efficere prevalebat, ut ipsa quoque idem concederet, multis exorando precibus quia et illa soror erat ecclesie, tandem obtinuit. Verumtamen, quia et sine assensu Ambianensis pontificis in cujus parrochia sunt altaria, et a quo ea per feodam, se quoque dicebat comitissa tenere res minime procedebat ; venit ad nos Elinandus, venit et comitissa cum filiis suis, et in generali synodo quam apud Mondisderium celebriter habebamus, nobis ut æquitas exigebat, altaria resignantes ut dicte Compendiensi ecclesie eodem, redderemus, pariter effecerunt. Ego igitur Godefridus, Ambianensis ecclesie præsul, rogatu illustris Viromandorum Adele comitisse, rogatu etiam filiorum suorum Radulphi videlicet comitis, Henrici, Symonis clerici, voluntate insuper, imo, obsecratione devota militis Helinandi, dono et concedo sancte Compendiensi ecclesie altaria de Metivillari atque Provastro cum appenditiis eorum. Et ut quiete eadem in eternum possideat per has memoriales litteras, per auctoritatem sigilli nostri donata et concessa confirmo donum etiam altaris de Herceis quod jam autem sepedite Compendiensi ecclesie, serenissimi Francorum regis Ludovici precibus sicut et de his feceram eadem auctoritate corroboro. Actum est hoc, confirmatum et recitatum Ambianis in sede pontificali in plenario synodo. Anno incarnationis dominici M.C.XV, episcopatus autem nostri anno XII. Indictione VIII a calendis julii. Radulphus cancellarius scripsit, subscripsit atque relegit. Signum Godefredi episcopi. S. Rogeri decani. S. Fulconis archidiaconi. S. Warmi thesaurarii.

*
 

Retour
Retour

Accueil
Suite