Blason santerre.baillet.org

Histoire de Montdidier
Livre I - Pièce justificative 8

par Victor de Beauvillé

Pièce justificative 8

Traité entre Philippe-Auguste et Alienor, comtesse de Beaumont, relatif au Vermandois et au Valois.

1191.

 

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri, quoniam Alienordis, comitissa Bellimontis, fecit nobiscum firmam pacem de Viromanno et Vallesio, assensu et laude comitis maritis sui in hunc modum : Comitissa remanet Vallesium et quidquid ad ipsum pertinet in feodo et dominio, et Chauniacum cum pertinensiis suis in feodo et dominio, et Reisons cum pertinenciis suis in feodo et dominio, et Laciniacum cum pertinenciis suis in feodo et dominio, et sanctus Quintinus cum pertinenciis suis in feodo et dominio, et Ribemont cum pertinenciis suis in feodo et dominio, et Origniacum cum tali jure quale comes Radulphus in ipso habuit et comes Flandrie et ducente libre denariorum nigrorum apud Roiam singulis annis, et quinquagenta marcæ argenti ad pondus Trecense singulis annis apud Peronam. Hec autem omnia supradicta tenet ipsa, et comes, a nobis ligie, in feodo, et hoc debemus garantizare ei adversus omnes homines et feminas in eo statu et pace, in qua nos tenebamus ea ; et nos confirmamus helemosinas quas ipsa fecit ; terra supradicta poterit comitissa dare in helemosinam usque ad centum libratas reddituum Parisiensis monetæ. Si vero ipsa intraret religionem, haberet trecentas libratas Parisiensis monetæ de reddilibus in terra supradicta, alias centum libras, et hec trecente libre revenient ad nos, cum alia terra quam tenet, quando morietur. Hec autem omnia supra nominata, Viromannum scilicet et Valesium, et Chauniacum, cum pertinenciis suis in feodo et dominio, et Reisons cum pertinenciis suis in feodo et dominio, et Laciniacum cum pertinenciis suis in feodo et dominio, et Sanctus-Quintinus cum pertinenciis suis in feodo et dominio, et Origniacum cum tali jure quale comes Radulphus in ipso habuit et comes Flandrie ad nos revenient, si contigerit ipsam mori sine herede ex carne sua, sine filio vel filia. Preterea ipsa quitat nobis pro tredecim millibus libris, et pro nostro racheto, totam aliam terram quam nos tenemus modo, sicut comes Radulphus eam tenebat et Philippus comes Flandrie, scilicet Peronam cum pertinenciis suis in feodo et dominio, et Roiam cum pertinenciis suis in feodo et dominio, et Montisdesiderum cum pertinenciis suis in feodo et dominio, et totam aliam terram quam nos habemus in Viromanno, preter terram supranominatam quam comitissa habet. Et ipsa quittat nobis totam comitivam Ambianesii cum pertinenciis suis in feodo et dominio, hoc modo, quod si nos moreremur sine herede filio vel filia ex uxore nostra desponsata, terra supra dicta rediret libere et quiete ad comitissam vel ad heredem suum, filium vel filiam ex marito suo,absque pignore et racheto. Quod ut perpetuam obtineat stabilitatem, sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato, presentem paginam precepimus confirmari. Actum Parisius, anno ab incarnatione Domini M° C° nonagesimo primo, regni nostri anno tertio decimo. Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis, buticularii ; Signum Mathei, camerarii ; Constabulario nullo. Data vacante cancellaria.

*
 

Retour
Retour

Accueil
Suite