Blason santerre.baillet.org

Histoire de Montdidier
Volume III - Pièce justificative 92

par Victor de Beauvillé

Pièce justificative 92

Transaction entre l'abbaye de Corbie et le prieuré de Notre-Dame, concernant Contoire et le Quesnel.

Circa 1165.

Eggo Frater Stephanus, humilis Cluniacensis abbas, presentem scriptum confirmo, et confirmatam sigillo nostro munio compositionem que facta est inter fratres nostros Montisdesiderii et abbatem Corbeyensem de villa que dicitur Cantuerra et de Caisneel. Compositio autem talis est quod, quidquid ecclesia Corbeyensis habere noscebatur in duabus istis villis totum ex integro translatum est in jus et perpetuam possessionem domui Montisdesiderii, tali scilicet conventione ; quod ecclesia Montisdesiderii, singulis annis, propter hoc adducet ad suam vecturam, infra Corbeyam, ad festum Sancti Remigii, tres modios frumenti et in curia eorum persolvendis, ad mensuram Corbeye, sicut venditum et compratum uno denario infra pretium melioris. Testes hujus compositionis sunt : Theobaldus, prior Cluniacensis. Robertus, prior Montisdesiderii. Berardus, camerarius noster. Testes capituli Corbeyensis : Hugo, prior. Richerius, subprior. Johannes, gardinerius. Fulbertus, prepositus. Brunnus, camerarius. Balduinus, cellararius. Hugo, sacrista. Herbertus, hospitalarius. Testes capituli Montisdesiderii : Rainaldus. Ogerius. Ebrardus. Petrus. Durannus. De canonicis : Olbertus. Symon. Gervasius. De laicis : Testes capituli tam Corbeye quam Montisdesiderii. Petrus de Turricula. Galterus Ragia. Adam, filius ejus. Radulfus, prepositus. Radulfus Garengodus. Godefridus, miles. Bento.

*
 

Retour
Retour

Accueil
Suite