Blason santerre.baillet.org

Histoire de Montdidier
Volume III - Pièce justificative 116

par Victor de Beauvillé

Pièce justificative 116

Arrêt du parlement concernant la justice municipale.

1312

Lite mota, coram ballivo Viromandensi, inter prepositum Montisdesiderii, pro domino rege, et dictum prepositum, in quantum eum tangit, racione dicti officii, ex parte una, et majorem et juratos dicti loci, ex altera, super eo quod petebat dictus prepositus quasdam prisias, inobediencias, violencias et rescussas factas eidem, per dictos majorem et scabinos et eorum servientes, in persona dicti Guilebæ, cubantis et levantis in juridicione domini Regis, ut dicehat, debite puniri et domino regi et sibi competenter emendari ; dictis majore et juratis in contrarium asserentibus se nullas recussas seu inobediencias eidem preposito fecisse, et se dictum Guilebæ, quia prisionem dicte ville, pro dicto delicto posuisse, prout eisdem competebat, tam de usu et consuetudine quam eciam per punctum carte eisdem, a domino rege concesse : facta, igitur, de mandato dicti ballivi, super premissis, inquesta curie nostre reportata, visa et diligenter examinata, auditisque dicte partes proponere voluerunt, et visa dicta caria, attentis modo et qualitate dicti facti, predicti major et scabini, per judicium curie nostre, nobis in emendam centum librarum Parisiensium condemnapti fuerunt et in residuo absoluti.

Veneris post sanctum Nicholaum byemalem. Roya reportavit.

*
 

Retour
Retour

Accueil
Suite