Blason santerre.baillet.org

Histoire de Montdidier
Volume III - Pièce justificative 117

par Victor de Beauvillé

Pièce justificative 117

Inquesta facta apud Mondidier anno Domini M° CC° sexagesimo primo.

Absente majore de Mondidier, Oubertus, dictus Geront, qui erat loco majoris et qui fuit juratus ville per tredecim aonos ut dixit, juratus et requisitus qualiter dominus Matheus de Bealna, quondam ballivus Viromandie se habuit in ballivia, dixit quod bene. Requisitus qualiter se habuit in negociis et placitis expediendis, dixit quod multum bene. Requisitus qualiter se habuit in custodiendo jura et res domini regis et patriam, dixit quod multum bene et sapienter prout sibi videtur. Requisitus si tempore ipsius domini Mathei jura vel res domini regis fuerint in aliquo diminuta, dixit quod non quod sciat. Requisitus si dona servicia vel aliquam curialitatem petiit vel habuit ipse dominus Matheus uxor ejus, vel filii, vel aliquis pro ipsis, dixit quod bene scit quod a villa de Mondidier nichil habuit, nec ipse nec aliquis pro ipso, quod excepto, quod quando veniebat apud Mondidier, pro assisiis suis tenendis, mittebantur eidem domino Matheo aliquoties quatuor poti vini, aliquoties quatuor capones quos aliquoties acoepit, aliquoties remisit. Requisitus quantum poterat valere quod mittebatur ei una vice in unis assisiis ex parte ville, dixit quod valebat decem solidos vel circiter. De donis seu serviciis ab aliis factis, dixit se nichil scire. Requisitus si aliquod commodatum mutuum seu commendam petiit vel habuit ab aliquo ipse dominus Matheus, vel uxor sua, vel aliquis pro ipsis, dixit de hoc se nichil scire. Requisitus si aliquid emit, veodidit, vel permutavit seu alias conventiones cum aliquo alio babuit ipse uxor sua, vel aliquis pro ipsis, vel fui sui, in quibus facta fuisset eis aliqua curialitas, dixit se de hoc nichil scire. Requisitus, si pro pace vel compositionibus faciendis seu pro faciendo retrahere debita vel pro faciendo jus alicui aliquid petiit vel habuit, dixit se de hoc nichil scire. Requisitus si aliquem cepit incarceravit vel occasionavit seu gravavit in persona vel rebus maxime causa extorquendi pecuniam vel si aliquas deliquit, dixit se de his nichil scire nec audivisse.

Petrus de Angesto, major de Mondidier, qui fuit major per quatuor annos vel circiter tempore ballivie domini Mathei, ut dixit, juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus, dictus Geront, supradictus testis, dixit idem quod ipse Oubertus, dicens quod non vidit sapientiorem seu meliorem ballivum inter plures ballivos quos ipse vidit in ballivia Viromandensi. Dicens de exeuniis : requisitus quantum valerent in unis assisiis que mittebantur ipsi domino Matheo ex parte ville de Mondidier, dixit quod valebant quindecim solidos vel circiter.

Colardus de Quachi, argentarius de Mondidier, qui fuit argentarius toto tempore ballivie domini Mathei, juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus, dictus Geront, superior testis, dixit idem quod ipse Oubertus, hoc excepto, quod dixit quod exeunia que mittebantur ipsi domino Matheo in unis assisiis ex parte ville de Mondidier aliquoties valebant quindecim solidos aliquoties minus. Et hoc addito, quod dixit quod major et jurati de Mondidier dederunt duobus clericis ipsius domini Mathei duas houcias : requisitus quantum valebant dicte due houcie, dixit quod valebant quadraginta solidos.

Petrus de Queulli, juratus de Mondidier, qui fuit per annum major de Mondidier tempore ballivie domini Mathei, juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus, dictus Gerout, testis supradictus, dixit idem quod ipse Oubertus.

Dominus Durandus, presbiter scriptor ville de Mondidier, qui fuit scriptor ejusdem ville toto tempore ballivie domini Mathei, juratus in verbo Domini et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus, dictus Geront, superior testis, dixit se nichil scire, hoc excepto, quod mittebantur eidem domino Matheo quandoque aliquoties poti vini, aliquoties capones vel pisces quando veniebat apud Mondidier pro assisiis suis : requisitus quantum valebat quod ei mittebatur in unis assisiis, dixit quod valebat octo solidos vel circiter.

Magister Johannes, dictus Liebers, advocatus curie secularis, qui frequenter intererat assisiis ut dicebat juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus, dictus Geront, supra scriptus testis, dixit idem quod ipse Oubertus, hoc excepto, quod ipse qui loquitur cum esset eidem domino Matheo multum familiaris, obtulit ipsi domino Matheo, pro abbate de Breteul, quadraginta libras pro uno palefrido quas dictus dominus Matheus noluit accipere, dicens etiam quod aliquoties obtulit eidem domino Matheus pro quibusdam aliis de quorum consilio erat dona et servicia que dominus Matheus omnia refutavit, et dixit eidem testi qui loquitur quod si ipse diligeret eum pro talibus non reverteretur ad ipsam.

Matheus, dictus Germains, qui erat multum familiaris domino Matheo, ut dicebatur, et qui sciebat de donis et serviciis factis dicto domino Matheo, ut dicebatur, juratus et requisitus diligenter si ipse vel alius dona vel servicia fecisset seu dedisset ipsi domino Matheo, uxori ejus, vel filiis eorum, vel alicui alii pro ipsis, dixit quod ab ipso qui loquitur nichil habuerat nec in aliquo eis servivit, hoc excepto, quod ipse qui loquitur draparius est, ut dicebat, et quod ipse pro eodem pretio quo habebat pannos dabat eos ipsi domino Matheo, nec aliquid recipiebat ipse testis qui loquitur pro labore suo. De donis et serviciis factis ab aliis dixit idem testis se nichil scire.

Petrus, dictus de Gonmeri, juratus de Mondidier, qui fuit juratus ejusdem ville toto tempore ballivie domini Mathei, juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus, dictus Geront, superior testis, dixit idem quod ipse Oubertus, hoc excepto, quod requisitus de exenniis que fiebant ipsi domino Matheo in unis assisiis apud Mondidier, quantum valebant, dixit, quod aliquoties costabant quadraginta solidos, aliquoties viginti, aliquoties quindecim, aliquoties minus, prout credit.

Radulphus, dictus de Moruel, advocatus in curia seculari, juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus, dictus Geront, supra dictus testis, dicit idem quod ipse Oubertus, hoc excepta, quod de exenniis de quibus loquitur ipse Oubertus nichil dixit idem testis.

Johannes, dictus Bonnites de Mondidier, qui fuit prepositus de Roia, fere toto tempore ballivie domini Mathei, juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus, dictus Geront, superior testis, dixit idem quod ipse Oubertus, hoc excepto, quod de exenniis nichil dixit.

Petrus, dictus Boques, qui sciebat ut dicebatur seu scire poterat de factis domini Mathei, juratus et diligenter requisitus si ipse dominus Matheus, uxor ejus, filii eorumdem, vel aliquis pro ipsis aliqua dona vel servicia seu aliquam curialitatem petiit vel habuit, dixit se de his scire nec audivisse.

Garinus dictus Pigous, prepositus de Mondidier, iterum ad nos reversus, dixit nobis ego quando locutus fui vobiscum quedam non reducebam ad memoriam videlicet, quod sicut pereunt jura domini regis in calcheia de Quaineel, ita pereunt in calcheia de Hourges in qua egomet aliquoties cepi utendo jura domini regis, et pluries dicens idem prepositus quod inquisivit ipse qui loquitur de dicta calcheia, et invenit per dictam inquestam quod pertinebat ad dominum regem, sed modo dominus Johannes de Hourges justiciat dictam calcheiam et hoc per sufferentiam domini Mathei, dicens quod quando ipse prepositus, qui loquitur, capiebat in dicta calcheia, dominus Matheus mandabat ei quod recrederet ea que acceperat usque ad assisias et sic de assisiis in assisias prolongabatur, ita quod ad nichilum deveniebat et per hujusmodi sufferentias et recredentias ita factum est, quod predictus dominus Johannes de Hourges utitur justicie dicte calcheie et sic amittitur jus domini regis quod habebat in calcheia propter sufferentiam predictam.

Garinus, dictus Pigous, prepositus de Mondidier, et qui fuit prepositus ville toto tempore ballivie domini Mathei, juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus dictus Geront, supra dictus testis, dixit idem quod ipse Oubertus nichil dixit et hoc excepto, quod cum ipse prepositus qui loquitur intellexisset quod justicia ville de Quaineel pertineret tota de his que eveniebant in via ad dominum regem, ipse prepositus cepit ibi quemdam equum, qui interfecerat in via quemdam puerum, quem noluit domino Matheo de Quaineel militi reddere, qui miles dicebat dictam justiciam ad se pertinere, dixit etiam ipse prepositus qui loquitur, quod ipse interfuit ubi super hoc facta fuit quedam inquesta bona per duos annos antequam dictum equum cepisset, in qua inquesta prepositi et servientes qui fuerant ante ipsum prepositum, qui loquitur, testificabantur sub juramento suo quod ipsi usi fuerant, pro domino rege, de dicta justicia, dicens, quod dicta inquesta de die in diem prorogata fuit usque post captionem dicti equi, nec unquam fuitjudicata sed fuit extincta : tandem dictus dominus Matheus, dicto domino Matheo de Quaineel, militi predicto, dictum equum reddidit precipiens ipsi preposito, quod quitaret fidejussores quos acceperat a dicto domino de Quaineel pro emenda domini regis quam petebat a dicto milite, pro eo, quod predictum equum ceperat in via et se fecerat justiciam illius loci, cujus justicia pertinebat ad dominum regem ut dicebat ipse prepositus, propter quod acceperat, ipse qui loquitur, de ipso milite et recrediderat ea que ceperat sub fidejussoribus ipsi militi, dicens ipse dominus Matheus, tunc ballivus, ipsi preposito, quod, predicta justicia erat reddita predicto domino Matheo de Quaineel per curiam, et dixit ipse prepositus quod in his que facta fuerunt diminuta sunt tempore ballivie domini Mathei jura domini regis, quia reddita fuit dicta justicia ipsi domino Matheo de Quaineel, que pertinebat ad dominum regem, prout intellexerat, ut supradictum est.

Dominus Thomas de Lusarches, miles, juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus, dictus Geront, superior testis, dixit idem quod ipse Oubertus hoc addito quod dixit quod non vidit meliorem ballivum in ballivia Viromandie nec sagaciorem ipso domino Matheo, dicens, quod ipse qui loquitur quadam vice obtulit dicto domino Matheo triginta libras ex parte domini sui videlicet domini Guillermi de Biausart, pro uno palefrido, sed ipse noluit eas accipere. Et hoc excepto, quod quadam die dominus Matheus ivisset apud Breteul pro negocio domini sui predicti et negocio abbatis de Breteul, ipse qui loquitur presentavit ex parte domini sui predicti unum pulchrum lucium dicto domino Matheo, qui lucius bene valebat sexaginta solidos, quem lucium fecit apportari apud Mondidier predictus dominus Matheus.

Dominus Johannes de Praiaus, miles, homo domini regis qui frequenter intererat assisiis, juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus, dictus Geront, superior testis, dixit idem quod ipse Oubertus, hoc excepto, quod de exenniis nichil dixit.

Dominus Bernardus de Moureul, miles, homo domini regis, juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus, dictus Geront, supra dictus testis, dixit idem quod ipse Oubertus, hoc excepto, quod de exenniis de quibus loquitur idem testis nichil dixit idem dominus Bernardus.

Dominus Radulphus de Tournella, miles, homo domini regis qui frequenter intererat assisiis, juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus Ouhertus, dictus Geront, superior testis, dixit idem quod ipse Oubertus, hoc excepto, quod de exenniis de quibus loquitur idem testis nichil dixit.

Dominus Droco de Roia, miles, homo domini regis, juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus, dictus Geront supra scriptus testis dixit idem quod ipse Oubertus, hoc excepto, quod de exenniis nichil dixit.

Dominus Guillermus de Praiaus, miles, juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus, dictus Geront, superior testis, dixit idem quod ipse Oubertus, hoc excepto, quod de exenniis illis de quibus loquilur idem testis nichil dixit idem dominus Guillermus, et hoc addito, quod ipse scivit quod misse fuerunt domino Matheo quadraginta libre in puris stellengiis ex parte domine de Genliz, sed ipse dominus Matheus noluit eas recipere : requisitus quomodo soit hec, dixi_ per hoc quod ipse erat de consilio dicte domine et de consilio suo misse fuerunt dicto domino Malheo dicte quadraginta libre, dicens, quod ipse presens fuit quando dicte quadraginta libre tradite fuerunt cuidam militi ut eas portaret dicto domino Matheo, et presens fuit quando ipse miles qui eas portavit dictas quadraginta libras reportavit dicte domine de Genliz et reddidit eidem, dicens quod dictus dominus Matheus dictas quadraginta lihras noluit recipere nec retinere, dicens quod numquam vidit meliorem ballivum in Viromandia quam fuit ipse dominus Matheus.

Dominus Johannes de Hangesto, miles, homo domini regis qui frequenter intererat assisiis, juratus et diligenter de his de quibus requisitus fuit prepositus de Mondidier, superior testis, dixit idem quod ipse prepositus tam de justicia de Quaineel quam de aliis, hoc addito, quod ipse et dominus de Rainneval fuerunt presentes ubi facta fuit quedam inquesta super dicta justicia, et ibi fuerunt tamquam homines domini regis et inventum fuit per dictam inquestam quod dicta justicia pertinebat ad dominum regem. Requisitus quando facta fuit inquesta, dixit, quod quatuordecim anni vel circiter sunt elapsi, dicens quod a tempore dicte inqueste usque ad tempora domini Mathei, usus fuit dominus rex dicte justicie, sed tempore domini Mathei reddita fuit dicta justicia domino Matheo de Quaineel, quam reddidit ei dictus dominus Matheus, quondam ballivus, de mandato curie domini regis, ut dicebat idem dominus Matheus ballivus quondam.

Oubertus, dictus Saimiaus, de Mondidier, advocatus in curia laycali, juratus et diligenter requisitus de omnibus et singulis de quibus requisitus fuit Oubertus, dictus Geront, antedictus testis, dixit idem quod ipse Oubertus, hoc excepto, quod de exenniis de quibus loquitur idem Oubertus nichil dixit ipse testis qui loquitur.

*
 

Retour
Retour

Accueil
Suite